# Excerpta ex Operibus Augustini 246.53-58

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 246.53 to 246.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.53

an quia non dictum est: "ipse solus" aut: "nemo nisi ipse uos docebit omnem ueritatem", ideo permittunt, ut cum illo docere credatur et filius ? apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae sunt dei, ubi ait: sic et quae sunt dei nemo scit nisi spiritus dei, ut iam isti peruersi possent ex hoc dicere, quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit, ut diceret: quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum impleuit. sed ego ueritatem dico: expedit uobis, ut ego eam. nam si non abiero, aduocatus non ueniet ad uos. hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos, quominus ueniret ille qui minor non esset, quia non semet ipsum exinaniuit sicut filius, formam serui accipiens.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
