Latin
248.1 to 248.10
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 248.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
[Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.] Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei, ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium, quod non auferetur a nobis. hoc enim significat in eo quod dicit: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum, cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini, et ideo dominus conquerenti Marthae, quod eam soror non adiuuaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam, quae non auferetur. illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. boni quippe operis transituri merces est requies permansura. in illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: unam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum, cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patri, ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis, sed et ipse, in quantum sacerdos est, assumta propter nos forma serui subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia, ut, in quantum deus est, cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subiectus sit.