# Excerpta ex Operibus Augustini 248.26-35

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 248.26 to 248.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/248.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/248.26

tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere, ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis; ipse enim, inquit, pater amat uos. ex hoc enim rogat, quo minor est patre; quo uero aequalis est, exaudit cum patre. [unde se ab eo quod dixit: ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat, sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam, ut et aliae illic intellegantur. sic itaque dictum est: ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus, non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, sed tales nos amat deus, quales futuri sumus, non quales sumus. quales enim amat, tales in aeternum conseruat. quod tunc erit, cum tradiderit regnum deo et patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem, quia ipse pater e r amat uos. quo autem merito nisi fidei, qua credimus, antequam illud quod promittitur uideamus? per hanc enim peruenimus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat, ne tales esse semper uelimus.]

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
