# Excerpta ex Operibus Augustini 249.1-14

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 249.1 to 249.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.1

Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei, ut distinguamus, quid in eis sonet secundum formam dei, in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui, quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre, quia ipse dixit: pater maior me est; minor est se ipso, quia de illo dictum est: semet ipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto, quia ipse ait: qui dixerit blasphemiam in filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. et in ipso uirtutes operatus est dicens: si ego in spiritu eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: spiritus, inquit, domini super me, propter quod unxit me euangelizare pauperibus, misit me praedicare captiuis remissionem et cetera, ad quae facienda ideo se dicit missum, quia spiritus domini est super eum. secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt, secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege; secundum formam dei ipse et pater unum sunt, secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit eum; secundum formam dei, sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso; secundum formam serui tristis est anima eius usque ad mortem et: pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix; secundum formam dei ipse est uerus deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
