Latin
249.31 to 249.46
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 249.31-46
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum formam dei dictum est: ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: dominus creauit me in principio uiarum suarum, quia secundum formam dei dixit: ego sum ueritas, secundum formam serui: ego sum uia. quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei, ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis; ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. secundum enim formam dei principium est, quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem serui sponsus procedens de thalamo suo. secundum formam dei primogenitus omnis creaturae et: ipse est ante omnes et omnia illi constant; secundum formam serui ipse est caput corporis ecclesiae. secundum formam dei dominus gloriae, unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos: quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit de illo quippe dictum est, quod iustificet impium; de illo dictum est, quod sit iustus et iustificans. si ergo quos iustificauit ipsos et glorificauit, qui iustificat, ipse glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo. Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio paratum est, quia ipse et pater unum sunt. iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae.