# Excerpta ex Operibus Augustini 249.47-60

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 249.47 to 249.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.47

sicut et de spiritu sancto dicit: cum ego iero, mittam eum ad uos. non dixit: "mittemus", sed ita, quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater, cum alio loco dicat: haec locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus autem ille, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et filius, sed tantum pater. sicut ergo ista, ita et illud quod ait: quibus paratum est a patre meo cum patre se intellegi uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. sed dicit aliquis: „illic, cum de spiritu sancto loqueretur, ita missurum se ait, ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem, ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata." sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui dictum, ut ita intellegeremus: non est meum dare uobis, ac si diceretur: "non est humanae potestatis hoc dare", ut per illud intellegatur hoc dare, per quod deus et aequalis est patri. non est meum, inquit, dare, id est: "non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege, quia, si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est et cum patre ista paraui" . Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non audit me, ego non iudicabo illum. fortassis enim ita hoc dixit: ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: non est meum dare uobis. sed quid hic sequitur? non enim ueni, inquit, ut indicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. deinde adiungit et dicit: qui me spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
