Latin
25.13 to 25.24
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 25.13-24
Unproofread scanNot analysed yet
qui enim loquitur in mendacium, de suo loquitur. attende, iudex optime deus, ipsa ueritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et uide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando si ipse Moses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter duo praecepta caritatis sensisse Mosen quidquid in illis libris sensit nisi crediderimus, . mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia cuius dicta conamur exponere.