Latin
250.15 to 250.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 250.15-25
Unproofread scanNot analysed yet
in quo et suae formae uisionem uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa, in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. alioquin si filius dei iudex in forma, in qua aequalis est patri, etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens. ,in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est. Itaque utrumque dici potest, et: filius hominis iudicabit, et: non filius hominis iudicabit: (et filius hominis iudicabit), ut uerum sit quod ait: cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit, ut uerum sit quod ait: ego non iudicabo et: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. nam secundum id quod in iudicio non forma dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. (secundum hoc enim dictum est: pa ter non iudicat quemquam), sed omne iudicium dedit filio. quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemorauimus, ubi ait: sic dedit filio habere uitam in semet ipso, ut significaret, quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: propter quod eum suscitauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen -hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex qua se exinaniuit formam serui accipiens;