# Excerpta ex Operibus Augustini 253

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/253

Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio glorificatur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
