# Excerpta ex Operibus Augustini 254.1-17

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 254.1 to 254.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/254.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/254.1

Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascendero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
