Latin
26.10 to 26.18
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 26.10-18
Unproofread scanNot analysed yet
uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspcimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt. At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia;