Latin
26.49 to 26.53
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 26.49-53
Unproofread scanNot analysed yet
ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest. Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ei multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.