Latin
260
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 260
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eam 15 esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arriani sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est: "unum uerum deum" et ordo uerborum est: "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum?" cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax, quamuis non commemoretur ? nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem dei; et iterum: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit trinitas ? an quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi non possit?