# Excerpta ex Operibus Augustini 261

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/261

Manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice, quia de uelando muliebri capite loquebatur. quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit. Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei, sed secundum rationalem mentem. cogitatio quippe turpiter uana est, quae opinatur deum membrorum corporalium liniamentis circumscribi atque definiri. porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouumu hominem, eum qui secundum deum creatus est? et alibi apertius: exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus suis induite nonum, qui renouatur in agnitio ne dei secundum imaginem eius qui creauit eum? si ergo spiritu mentis nostrae renouamur et ipse est nonus homo, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio dei, hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae coheredes et alio loco idem apostolus dicat: omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu; quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. non est Iudaeus neque Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus neque femina: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu ? numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? sed quia ibi renouantur ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. cur ergo uir propterea non debet caput uelare, quia imago est et gloria dei, mulier autem debet, quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur, ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus concupiscendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos, etiam feminas habere manifestum est. Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur, in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
