# Excerpta ex Operibus Augustini 263.13-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 263.13 to 263.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/263.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/263.13

in nono ad imaginem dei, quod est homo secundum mentem, peruenit disputatio, et in ea quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia, qua se nouit, et amor, quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia sunt inter se et unius ostenduntur esse essentiae. in decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum, ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. sed quoniam et hoc compertum est, quod mens numquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret: dilata est de trinitate, cuius haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. in undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inuentum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis, et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet, quod uidetur, et forma, quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione uoluntatis apparuit. sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uel introducta inuenta est altera trinitas, ubi apparent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis, quae in memoria est, et inde formatio, cum ad eam conuertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens intentio uoluntatis. sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus inlata est, quae sentiuntur extrinsecus. in duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia et in ea, quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
