Latin
263.22 to 263.23
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 263.22-23
Unproofread scanNot analysed yet
et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. in quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione, quae ab scientia distincta est, disputatur et eo peruenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine dei, quod est homo secundum mentem, quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est aeternorum.