# Excerpta ex Operibus Augustini 264.106-122

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 264.106 to 264.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.106

nam et alibi cum multa dona commemorasset: omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. quod uerbum et in epistula, quae ad Hebraeos est, inuenitur, ubi scriptum est: attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus. et hic cum dixisset: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus: quod autem ascendit, ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam quidem prophetas, quosdam autem euangelistas, quosdam autem pastores et doctores. ecce quare dicta sunt dona; quia, sicut alibi dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? et cetera. hic autem adiunxit: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. haec est domus, quae, sicut psalmus canit, aedificatur post captiuitatem, quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captiui tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. hanc autem captiuitatem ipse captiuauit, quia diabolum uicit. et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supr plicium secum traheret, eum iustitiae prius, deinde potentiae uinculis alligauit. ipse itaque diabolus est appellata captiuitas, quam captiuauit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus. Petrus autem apostolus, sicut in eodem libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Iudaeis et dicentibus: quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis, dixit ad eos: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissione peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. itemque in eodem libro legitur Simonem Magum apostolis dare uoluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus daretur spiritus sanctus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
