# Excerpta ex Operibus Augustini 264.152-160

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 264.152 to 264.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152

ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris, ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis. suae. non dixit: "filii sui"; quod si diceret, uerissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, uerissime dixit; sed ait: filii caritatis suae. filius ergo est etiam spiritus sancti, si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. quod si absurdissimum est, restat, ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic uocetur, quod autem dictum est: filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. caritas quippe patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia, ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
