# Excerpta ex Operibus Augustini 267.8-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 267.8 to 267.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/267.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/267.8

ista uero tria, quae sunt in impari imagine, etsi non locis, quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra, in alio duo haec amoris magnitudine superari, siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint aequalia, atque ita et a singulis bina et a binis singula et a singulis singula, maioribus minora uincuntur. et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res, quae per gratiam non mutabitur, quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur. Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem, cum uenerit uisio, quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus, quam nunc eius imaginem, quod nos sumus; per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident, sicut in hac uita uidere concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident, ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident, et per imaginem, quam conspiciendo uident, etiam illud uidere coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. non enim ait apostolus: "uidemus nunc in speculum", sed: uidemus nunc per speculum.]

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
