# Excerpta ex Operibus Augustini 269.12-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 269.12 to 269.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.12

spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. neque enim possumus dicere, quod non sit uita spiritus sanctus, cum uita pater, uita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat uitam in semet ipso, dedit et filio habere uitam in semet ipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso." [haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens. Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris inuenitur, quam poscunt liquidissimam reddi rationem sibi, quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur? et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo, ut intellegant, id est ut, quantum uideri potest, uideatur mente quod tenetur fide. quis hoc prohibeat, immo uero ad hoc quis non hortetur? si autem propterea negandum putant ita esse, quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. lux ergo lucet in tenebris; quod si tenebrae eam non comprehendunt, inluminentur dei dono prius, ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt, ut aliquando possint uidere. sunt enim quae ita creduntur, ut uideri iam omnino non possint;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
