# Excerpta ex Operibus Augustini 269.22-29

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 269.22 to 269.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.22

non enim Christus iterum in cruce uidendus est. sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est, ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum, qualis sine fine uidendus est. quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem incommutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat fidei regula, acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi deus. Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
