# Excerpta ex Operibus Augustini 27.12-28

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 27.12 to 27.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.12

quia terra, inquit, erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur, corporalis quidem eo quod dictum est: terra erat inuisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est: tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem, quo solo modo formari potest ut non sit abyssus, et inluminari ut non sit tenebrosa? et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux, quae si esset, utique super esset et tamquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est? Et quomodo: et dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux. quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram: fiat lux, eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux. an etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius meus dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
