# Excerpta ex Operibus Augustini 27.44-50

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 27.44 to 27.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.44

utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit deus, et deinde per partes exequendum quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est quia per uerbum suum fecit quidquid fecit? An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis sine corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum [in natura uerbi eius coaeterni reuocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur? in qua conuersione et formatione, qua pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et imperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id quod principium est insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae, per id autem quod uerbum est insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statu hoc est quod ille.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
