# Excerpta ex Operibus Augustini 27.51-64

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 27.51 to 27.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.51

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere sed etiam hoc est uiuere quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam: quia non sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. ideoque interrogatus quis esset respondit principium, quia et loquor uobis. quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam: quia riae aquae nomine appellare uotuit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formam. sint omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari; atque concrescere ; siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem: e superferebatur utique spiritus dei quia subiacebat scilicet bonae uoluntati, creatoris quidquid illud erat quod -formandum perficiendumque incheauerat;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
