Latin
27.77 to 27.83
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 27.77-83
Unproofread scanNot analysed yet
non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia. Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit ut fieret. duo quippe sunt propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo quod maneret, spiritus dei ferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc et de omnibus: manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque retum temporalium saeculorum pulchritudo contexitur.