# Excerpta ex Operibus Augustini 271.1-15

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 271.1 to 271.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.1

Quapropter cum illa ueritate perfruendum sit, quae incommutabiliter uiuit, et in ea trinitas deus, auctor et conditor uniuersitatis, rebus, quas condidit, consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inhaerere perspectae. quam purgationem quasi ambulationem quandam et quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. non enim ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono studio bonisque moribus. Quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet exemplum non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. sed quia nos, cum ad illam uenimus, sapienter facimus, ipsa, cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. et quoniam nos, cum ad illam uenimus, conualescimus, ipsa, cum ad nos uenit, quasi infirma existimata est. sed quod stultum est dei, sapientius est quam homines, quod infirmum est dei, fortius est quam homines. cum ergo ipsa sit patria, uiam quoque se nobis fecit ad patriam. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent oculis etiam carneis apparere dignata est. quia enim in sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. non igitur per locorum spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo uenisse ad nos dicitur. illuc ergo uenit, ubi erat, quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est. sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso creatore creatura homines configurati huic mundo et mundi nomine congruentissime uocati non eam cognouerunt, propterea dixit euangelista: et m undus eum non cognouit. itaque in sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum. cur ergo uenit, cam hic esset, nisi quia placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
