Latin
272
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 272
Unproofread scanNot analysed yet
Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. praeceptum est nobis, ut diligamus inuicem. sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. si enim propter se, fruimur eo; si prop ter aliud, utimur eo. uidetur autem mihi propter aliud diligendus. quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata uita, cuius etiam si nondum res, tamen spes eius nos hoc tempore consolatur. maledictus autem qui spem suam ponit in hominem. sed nec se ipso quis frui debet, si liquide aduertas, quia nec se ipsum debet propter se ipsum diligere, sed propter illud quod fruendum est. tunc est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem uitam et toto affectu inhaeret illi. si autem se propter se diligit, non se refert ad deum, sed ad se ipsum conuersus non ad incommutabile aliquid conuertitur et propterea iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est, cum totus inhaeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde uel ad se ipsum relaxatur. si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si etiam ipsum propter deum diligis. haec enim regula dilectionis diuinitus constituta est: diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum; deum uero ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae nostrae partem reliquit, quae uacare debeat et quasi locum dare, ut re alia uelit frui, sed quidquid aliud diligendum uenerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat deum. sic enim eum diligens tamquam se ipsum totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem dei, quae nullum a se riuulum duci extra patitur, cuius deriuatione minuatur. Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur ad deum, sicuti est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio dei per nos indigent, sicuti est corpus. nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum deum.