Latin
273.19 to 273.31
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 273.19-31
Unproofread scanNot analysed yet
libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quandam militiam extinguere affectant. nam non se interimunt, et curam suae ualetudinis gerunt. qui autem peruerse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. in quo . fallit eos quod legunt: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi. dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, aduersus quam spiritus concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala, edomita faciat spiritui subiugatum, quod naturalis ordo desiderat. quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omni modo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter uigeat, hoc etiam in hac uita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius nec inordinatis motibus resistat spiritui. quod donec fiat, caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non per odium resistente spiritu, sed per principatum, quo magis quod diligit uult subditum esse meliori, nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis uinculum, quod a parentum etiam propagine inueteratum naturae lege inoleuit. id ergo agit spiritus in domanda carne, ut soluat malae consuetudinis quasi pacta peruersa et fiat pax consuetudinis bonae. Diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est dei et proximi. quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, et proximum totum, id est animum et corpus eius —homo enim ex anima constat et corpore —nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est.