# Excerpta ex Operibus Augustini 273.32-42

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 273.32 to 273.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.32

cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum uidetur, sed cum dictum est: diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Ille autem iuste et sancte uiuit qui rerum integer aestimator est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum aut non diligat quod diligendum est aut amplius diligat quod minus diligendum est aut aeque diligat quod uel minus aut amplius diligendum est aut minus uel amplius quod aeque diligendum est. omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter deum, deus uero propter se ipsum. et si deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque deum debet diligere quam se ipsum. item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam uiuit, qua fruimur deo. Omnes autem aeque diligendi sunt. sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres, quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit. Omnium autem, qui nobiscum frui possunt deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuuamus, partim a quibus adiuuamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
