# Excerpta ex Operibus Augustini 274.1-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 274.1 to 274.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/274.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/274.1

Cum homine in deo frueris, deo potius quam homine frueris; illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse laetaberis, in quo spem ponis, ut uenias. inde ad Filemonem Paulus: ita, frater, inquit, ego te fruar in domino. quod si non addidisset: in do m ino et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. quamquam etiam uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est rettuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa trinitate, id est summo et incommutabili bono. Vide quemadmodum, cum ipsa ueritas et uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, tamen ait apostolus: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. ille quippe qui non solum peruenientibus possessionem sed etiam uiam se praebere uoluit uenientibus, ad principium uiarum noluit carnem assumere. unde est etiam illud: dominus creauit me principium uiarum suarum, ut inde inciperent qui uellent uenire. apostolus igitur, quamuis adhuc ambularet in uia et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem dominum, tamen ea quae retro sunt obliuiscens et in ea quae ante sunt extentus iam principium uiarum transierat, hoc est eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus, qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna permanere desiderant. sic enim ait: ego sum uia et ueritas et uita, hoc est "per me peruenitur, ad me peruenitur, in me permanetur". cum enim ad ipsum peruenitur, ad patrem peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur uinciente et tamquam agglutinante nos sancto spiritu, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
