Latin
274.22 to 274.37
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 274.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
nemo enim mentiens in eo quod mentitur seruat fidem; nam hoc utique uult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non seruat. omnis autem fidei uiolator iniquus est. aut igitur iniquitas aliquando est utilis, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est. sed quisquis in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur, sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens uiam eo tamen per agrum pergat, quo etiam uia illa perducit. corrigendus est tamen et quam sit utilius uiam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum ire cogatur. Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. quae si uera et certa esse contendit, illud non possit . uerum esse quod senserat fitque in eo nescio quomodo, ut amando sententiam suam scripturae incipiat offensior esse quam sibi. quod malum si serpere siuerit, euertetur ex eo. per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si diuinarum scripturarum uaccillat auctoritas. porro fide titubante caritas etiam ipsa languescit. nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. non enim potest diligere quod esse non credit. porro si credit et diligit, as bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum.