Latin
285.1 to 285.15
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 285.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissoluenda plurimum ualet; tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: "quod ego sum, tu non as". at ille consensit. uerum enim erat ex parte uel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. tum ille addidit: „ego autem homo sum." hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: "tu igitur non es homo". quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: qui sophistice loquitur, odibilis est. quamquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius, quam grauitatem decet, uerborum ornamenta consectans sophisticus dicitur. sunt etiam uerae conexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consecuntur errorem illius cum quo agitur. quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cuius errorem consecuntur eundem relinquat errorem, quia, si in eodem manere uoluerit, necesse est etiam illa quae damnat tenere cogatur. non enim uera inferebat apostolus, cum diceret: neque Christus resurrexit, et illa alia: inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra et deinceps alia. quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderunt, sed ista falsa uerissime conectebantur illi sententiae, qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. istis autem falsis repudiatis, quoniam uera erant, si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum.