# Excerpta ex Operibus Augustini 288.10-20

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 288.10 to 288.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/288.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/288.10

quibus omnibus uiris superstitiosa gentilium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens iugum christianos persequebatur, disciplinas, quas utiles habebat, numquam commodaret, si eas in usum colendi unius dei, quo uanus idolorum cultus scinderetur, conuersum iri suspicaretur; sed dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur. illud enim in exhodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quod sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intellegentiae dixerim. Sed hoc modo instructus diuinarum scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia inflat, caritas aedificat. ita enim sentit, quamuis de Aegypto diues exeat, tamen, nisi pascha egerit, saluum se esse non posse. pascha autem nostrum immolatus est Christus nihilque magis immolatio christianos doeet, quam illud quod ipse clamat tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone uidet laborare: uenite ad me qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea lenis est. quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat ? meminerit ergo eorum qui pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postea sanguine agni iuberentur, ysopo fuisse signatos — herba haec humilis et mitis est et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus—ut in caritate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, id est crucem domini. est etiam in ysopo uis purgatoria, ne inflante scientia de diuitiis ab Aegypto ablatis superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: asperges me, inquit, ysopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
