# Excerpta ex Operibus Augustini 290.1-18

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 290.1 to 290.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.1

Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. nam et ipsae, nisi lectoris nimia uitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis uel consequentis contextione, sermonis aut, si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiauerit, non sit in culpa. nisi enim fides reuocet, qua credimus deum non accusaturum aduersus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: quis accusabit aduersus electos dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur: deus, qui iustificat et item interrogetur: quis est, qui condemnet? et respondeatur: Christus Iesus, qui mortuus est. quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. inter percontationem autem et interrogationem hoc ueteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem uero aut "non" aut "etiam". pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem, qua dicimus: quis accusabit aduersus electos dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: deus, qui iustificat? ut tacite respondeatur: "non" et item percontemur: quis, qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus, qui mortuus est, magis autem, qui resurrexit, qui est in dextera dei et qui interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur: "non". at uero illo in loco, ubi ait: quid ergo dicemus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, nisi post percontationem, qua dictum est: quid ergo dicemus? responsio subiciatur: quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. qualibet autem uoce pronuntietur illud quod Natauahel dixit: a Nazareth potest aliquid boni esse, sine affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat, quod ait: a Nazareth, sine totum cum interrogatione dubitantis, non uideo, quomodo discernatur; uterque autem sensus fidem non impedit. est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
