Latin
290.19 to 290.36
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 290.19-36
Unproofread scanNot analysed yet
nam quod scriptum est: non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet an producta. si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur; nam in graeco non ax'fxa, sed daxovv positum est. unde plerumque loquendi consuetudo uulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. mallem quippe cum barbarismo dici: non est absconditum a te ossum meum, quam ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eandem sententiam pertinente diiudicatur; sicuti est illud apostoli: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. si tantummodo dixisset: quae praedico uobis, neque subiunxisset: sicut praedixi, non nisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus, utrum in eo quod dixit: praedico producenda an corripienda esset syllaba media. nunc autem manifestum est producendam esse. non enim ait: sicut praedicaui, sed: sicut praedixi. Non solum autem istae sed etiam illae ambiguitates, quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt. qualis illa est ad Thessalonicenses: propterea consolati sumus fratres in uobis. dubium enim, utrum "o fratres" an "hos fratres". neutrum autem horum eat contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est "o fratres", quod si uoluisset interpres dicere: "propterea consolationem habuimus fratres, in uobis", minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: "nostri". nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis; sed iam hoc periculosius permittitur.