# Excerpta ex Operibus Augustini 292.1-15

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 292.1 to 292.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/292.1

Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. morum honestas ad diligendum deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem dei et proximi cognitionemque proficere. de quibus omnibus primo libro dictum est. sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt, et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit, eoque contingit, ut, si quid scriptura uel praeceperit quod abhorreret a consuetudine audientium uel quod non abhorreret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. non autem praecipit scriptura nisi caritatem nec culpat nisi cupiditatem et eo modo informat mores hominum. item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit scriptura, figuratum homines arbitrentur. non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus: praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio. sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam atque roborandam et cupiditatem uincendam atque extinguendam ualent. caritatem uoco motum animi ad fruendum deum propter ipsum et se atque proximum propter deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter deum. quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
