Latin
292.16 to 292.31
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 292.16-31
Unproofread scanNot analysed yet
quae cum exinaniuerint animum et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum ant adiumenta quaerantur. item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit, ut prosit proximo, beneficientia nominatur. et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur: ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, quem diximus. Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt.