# Excerpta ex Operibus Augustini 293

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 293. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/293

Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri. quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. non intellexerunt, ne multa commemorem, quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. quae sententia cum refertur ad dilectionem dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. nemo enim uult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum dei, se ipsum scilicet. et nemo uult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit. Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter deum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
