# Excerpta ex Operibus Augustini 294

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/294

Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis, facinus uel flagitium uidetur iubere: figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. sait scriptura: si esurierit inimicus tuus, ciba illum, sitit, potum da illi. hic nullo dubitante beneficientiam praecepit; sed quod sequitur: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, maliuolentiae facinus putes iuberi. ne igitur dubitaueris figurate dictum et, cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficientiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, quo dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subuenitur. item cum ait dominus: qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem uetare putandus est, qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdet animam, id est perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. scriptum est: da misericordi et ne suscipias peccatorem. posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficientiam; ait enim: ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
