# Excerpta ex Operibus Augustini 296

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/296

Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut quod aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. nam et in uituperatione posuit fermentum dominus, cum diceret: cauete a fermento Pharisaeorum, et in laude, cum diceret simile esse regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur» sicut hoc est quod de fermento supra diximus. tale est etiam, quod leo aigO-iifcat Christum ubi dicitur: uicit leo de tribu Iuda, significat et diabolum ubi scriptum est: aduersarius uester d\\. bolus tamquam leo rugiena circuit, quaerens quam <deuoret. ita serpens ia bono est: astuti ut şerpentea, in malo autem: serpens Euam seduxit astutia sua. in bono panis: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi,. in malo panis: panes occultos libenter edite; sic e.t alia plurima. et haec quidem quae commemoraui minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari non nisi manifesta debuerunt. sunt autem quae incertum., sit in quam partem accipi debeant, sicut: calix in quam domini uini meri plenus est mixto. incertum est$nim, utrum iram dei significet non usque ad nouissimam poenam id est usque ad faecem, an potius gratiam scripturarum a Iudaeis ad gentes transeuntem, quia inclinauit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos obseruationibus, quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
