Latin
297
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 297
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et spiritum sanctum, unde est illud: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius, et si quid aliud atque aliud pro locis, in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. sic et aliae res, non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa sed etiam nonnumquam multa significat pro loco sententiae, sicut posita reperitur. -Vbi autem apertius ponuntur, ibi discendum est, quomodo in locis intellegantur obscuris. neque enim melius potest intellegi quod dictum est deo: apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi, quam ex loco illo, ubi legitur: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. nec tamen ita, ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento positum legerimus non accipiamus nisi bonam uoluntatem dei. dictum est enim: et scutum fidei. in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas extinguere. nec rursus ideo debemus in annis huiusce modi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: induti, inquit, loricam fidei et caritatis. Quando autem ex eisdem scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest, id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris, per quem scripturam illam sanctus operatus est spiritus, siue hoc assequatur siue aliam sententiam de illis uerbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. ille quippe auctor in eisdem uerbis, quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit, et certe dei spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari? Vbi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat, ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. sed haec consuetudo periculosa est; per scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur.