# Excerpta ex Operibus Augustini 298

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/298

Sciant autem litterati modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. quos tamen tropos qui nouerunt, agnoscunt in litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit — VQctfxfiara enim Graeci litteras uocant — signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem, qua loquimur, pertinentium. istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in diuinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. quamuis paene omnes hi tropi, qui liberali dicuntur arte. cognosci, etiam in eorum reperiantur loquellis qui nullos grammaticos audierunt et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. quis enim non dicit: "sic floreas"? qui tropus metaphora uocatur. quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces nec facta est propter pisces? et tamen a piscibus nomen accepit. qui tropus catacresis dicitur. longum est isto modo ceteros persequi; nam usque ad illos peruenit uulgi locutio. qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant; sicuti est quae appellatur ironia uel antiphrasis. sed ironia pronuntiatione indicat quid uelit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: "res bonas facis"; antiphrasis uero ut contraria significet, non uoce pronuntiantis efficitur, sed aut uerba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat, aut consueuit aliquid ita dici, quamuis dicatur etiam non e contrario, uelut cum quaerimus accipere etiam quod ibi non est et respondetur nobis: "abundat"; aut adiunctis uerbis facimus, ut a contrario intellegatur quod loquimur, uelut si dicamus: "caue illum, quia bonus homo est". et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens, qui sint uel qui uocentur hi tropi P quorum cognitio propterea scripturarum ambiguitatibus dissoluendis est necessaria, quia, cum sensus, ad proprietatem uerborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo uel illo tropo dictum sit quod non intellegimus. et sic pleraque inuenta sunt quae latebant.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
