# Excerpta ex Operibus Augustini 299.1-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 299.1 to 299.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.1

Prima "de domino et eius corpore" est. in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et ecclesiae, unam personam nobis intimari — neque enim frustra dictum est fidelibus: ergo Abrahae semen estis, cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus — non haesitemus, quando a capite ad corpus uel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. una enim persona loquitur dicens: sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornauit me ornamento, et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est quid Christo, quid ecclesiae conueniat, utique intellegendum est. Secunda est "de domini corpore bipertito". quod quidem non ita debuit appellare; non enim re uera domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum, sed dicendum fuit: "de domini corpore uero atque permixto" aut" uero atque simulato" uel quid aliud, quia non solum in aeternum uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius uideantur esse ecclesia. unde poterat ista regula et sic appellari, ut dice retur: "de permixta ecclesia". quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando scriptura, cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis, cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorum. que corpus propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. ad hoc pertinet in Cantico canticorum: fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. non enim ait: fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque se esse dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum. tabernacula enim Cedar ad Ismahelem pertinent, qui non erit heres cum filie liberae. itaque cum de bona parte dicat deus: ducam caecos in uiam, quam non nouerunt, et semitas, quas non nouerunt, calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et praua in directum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
