Latin
299.110 to 299.118
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 299.110-118
Unproofread scanNot analysed yet
nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse conteritur, nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit puluis, quem proiciat uentus. a facie terrae. Hae autem omnes regulae excepta una, quae uocatur "de promissis. et lege", aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet, quam ut pos-j sit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. nam ubicumque uelut aliud dicitur, ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. quae cum fit, ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero, ubi non solet, laboratur, ut intellegatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusue dona dei sunt in ingeniis hominum uel adiutoria tribuuntur. proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis, quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque, quantum uisum est, satis egimus, non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium litterarum, ut in scripturis sanctis genera locutionum sciant et quomodo apud eas dici aliquid soleat uigilanter aduertant memoriterque retineant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent, ut intellegant. in eis quippe litteris, quarum studiosi sunt, legunt, quoniam dominus dat sapientiam et a facie eius procedit scientia et intellectus, a quo ipsum et studium, si pietate praeditum est, acceperunt.