# Excerpta ex Operibus Augustini 299.14-26

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 299.14 to 299.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.14

haec uerba faciam et non derelinquam eos, mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: ipsi autem conuersi sunt retro, quamuis alii iam significentur his uerbis. sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur. non tamen semper in uno erunt: ipse est quippe ille seruus commemoratus in euangelio, cuius dominus, cum uenerit, diuidet eum et partem eius cum hypocritis ponet. Tertia regula est "de promissis et lege". quae alio modo dici potest "de spiritu et littera", sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus. potest etiam sic dici: "de gratia' et mandato". haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. haec est, quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam haeresem uel auxerunt. laborauit in ea disserenda Tyconius bene, sed non plene. disputans enim de fide et operibus opera nobis dixit a deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a deo, nec attendit apostolum dicentem: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. sed non erat expertus hanc haeresem, quae nostro tempore exorta multum nos, ut gratiam dei, quae per dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit et secundum id quod ait apostolus: oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, multo uigilantiores diligentioresque reddidit, ut aduerteremus in scripturis sanctis quod istum Tyconium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur. ex qua sententia quibusdam dictum est: uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo. unde quis dubitet utrumque esse dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
