# Excerpta ex Operibus Augustini 299.27-39

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 299.27 to 299.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.27

plura sunt et alia testimonia, quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus, alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. Quarta Tyconii ista regula est "do specie et genere". sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est, quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis gentium. hanc ille uocat speciem, genus autem omnes gentes. neque hic es discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regione tale aliquid in diuinis reperitur eloquiis. non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, sine Tyro sine Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in scripturis sanctis, quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus. orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est, uel, sicuti iste appellat, generi, cuius haec species. unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant, quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit. constitutum. fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. nec species semper exceditur. saepe enim talia dicuntur, quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum ab specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
