# Excerpta ex Operibus Augustini 299.40-52

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 299.40 to 299.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.40

facile est quippe illud quod ait propheta Ezechihel: domus Israhel habitauit in terra, et polluerunt illam in uia sua et in idolis suis et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. et effudi iram meam super eos et dispersi illos inter nationes et uentilaui eos in regiones, secundum uias eorum et secundum peccata eorum iudicaui eos - facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israhel, de qua dicit apostolus: uidete Israhel secundum carnem, quia haec omnia carnalis populus Israhel et fecit et passus est. alia etiam quae secuntur eidem intelleguntur populo conuenire; sed cum coeperit dicere eis: et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum dominus, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. sequitur enim et dicit: dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et adspergam uos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris uestris, et mundabo uos, et dabo uobis cor nonum et spiritum nonum dabo in uobis, et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uos et faciam, ut in iustitiis meis: ambuletis et iudicia mea custodiatis et faciatis; et habitabitis in terram, quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in deum. et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. hoc de nouo testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi. scriptum est: si fuerit numerus filiorum Israhel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacram regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus omnibus gentibus redditum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
