# Excerpta ex Operibus Augustini 299.53-62

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 299.53 to 299.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.53

et illud quod ait apostolus, cum testamenti noui gratiam commendaret, ut in comparatione ueteris emineret: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hoc esse. respicit et perspicit dictum, ubi iste propheta dicit: et dabo nobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. cor quippe carneum — unde ait apostolus: tabulis cordis carnalibus — a corde lapideo uoluit uita sentiente discerni et per uitam sentientem significauit intellegentem. sic fit Israhel spiritalis non unius gentis, sed omnium, quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. hic ergo Israhel spiritalis ab illo Israhel ca.rnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente distinguitur. sed altitudo prophetioa, dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc et, cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. unde et illud quod ait: et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam id ipsum repetens: et ha.bitabitis, inquit, in terram, quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israhel, sed spiritaliter sicut spiritalis Israhel debemus accipere. ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra uiuentium, ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis praedestinationisque firmitate iam data est, quae danda suo tempore patribus credita est. sicut de ipsa gratia, quae sanctis datur, scribens ad Timotheum ait apostolus: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
