# Excerpta ex Operibus Augustini 30

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/30

Vbi de mundi constitutione sacrae litterae to:cuntur',' non euidenter dicitur utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine ubi dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uel potius lucis huius de qua loquor significati sunt. non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, ergo erant angeli, quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? absit. in promtu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. numquidnam secundo? ne hoc quidem; tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. nimirum ergo si ad istorum dierum opera dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri, sed idem ipse unus ad implendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter (senariam uel) septenariam cognitionem: senariam scilicet operum, quae fecit deus, at septimam quietis dei. cum enim dixit deus: fiat lux, facta est lux; si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum dei filium, ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in deo: a quo si auertitur angelus, fit immundus, sicut sunt omnes qui uocantur immundi spiritus, nec iam lux in domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
