# Excerpta ex Operibus Augustini 302.35-51

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 302.35 to 302.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.35

ergo surrexerunt omnes illae uirgines et aptauerunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, quia lampades nostrae extinguntur: quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere aput deum, qui cordis inspector est. sed quid responderunt sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. unusquisque enim pro se rationem reddet nec' alieno testimonio quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis apparent, et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum se habere cor? id est quod apostolus dicit: mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque me ipsum iudico. quapropter cum de se quisque aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo potest de alio indicare, cum sciat nemo, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? ite magis ad uendentes et emite uobis: non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex oblico commemorasse. uendunt enim oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando in errorem animas mittunt et eis uana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. emendauit, inquit, me iustus in misericordia et arguit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes et emite uobis, id est: uideamus, numquid uos adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
